Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 7
1  Numerandum etiam inter mala censeo primum illud ictum cum Carthaginiensibus foedus, quod isdem temporibus fuit; praesertim ex quo tam gravia orta aunt mala, ut exim coepisse videantur. 2  anno siquidem ab urbe condita CCCCII legati a Carthagine Romam missi sunt foedusque pepigerunt. 3  quem ingressum Carthaginiensium in Italiam malorum grandinem secuturam continuarumque miseriarum tenebras iuges historiarum fides locorumque infamia et abominatio dierum, quibus ea gesta sunt, protestantur. 4  Tunc etiam nox usque ad plurimam diei partem tendi visa est et saxea de nubibus grando descendens veris terram lapidibus verberavit. 5  Quibus diebus etiam Alexander Magnus, vere ille gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius orientis, est natus.6  Tunc etiam Ochus, qui et Artaxerxes, post transactum in Aegypto maximum diuturnumque bellum plurimos Iudaeorum in transmigrationem egit atque in Hyrcania ad Caspium mare habitare praecepit: 7  quos ibi usque in hodiernum diem amplissimis generis sui incrementis consistere atque exim quandoque erupturos opinio est. 8  cuius etiam belli tempestate transcurrens et Sidonam opulentissimam Phoenicis provinciae urbem delevit et Aegyptum, quamvis prius victus, tunc tamen subactam comminutamque ferro Persarum subiecit imperio.

Zurück